Re: Latin translation


[ Follow Ups ] [ Post Followup ] [ travlang Message Board ] [ FAQ ]

Posted by Richard Carbone (Carmen172@aol.com) on January 15, 2002 at 09:14:11 PM EST:

In Reply to: Re: Latin translation posted by George Washington on October 29, 2001 at 09:26:18 PM EST:

: : : Please help me translate the following

Hercules, Alcmenae filius, in Graecia habitabat. Hic omnium hominum fortissimus fuisse dictur. At luno, regina deorum, Alcmenam oderat, et Herculem etiam tum infantem interficere voluit. Itaque duas serpentes ferissimas misit; hae in cubiculum Alcmenae media nocte venerunt, ubi Hercules cum fratre in scuti magno dormiebat. Serpentes appropinquaverunt, et scutum moverunt; ita pueri e somno excitati sunt.
Iphicles, frater Herculis, magna voce clamavit. Sed Hercules ipes fortissimus puer, non territus est. Parvis manibus serpentes statim prehendit, et colla earum magna vi compressit. Tali modo serpentes a puero interfectas sunt. Alcmena autem, mater puerorum, clamorem audivit et maritum suum e somno excitavit. Ille lumen accendit et gladium suum rapuit; tum ad pueros cucrrit. Sed ubi ad locum venit, rem miram vidit; Hercules enim ridebat et serpentes mortuas demonstrabat.
Hercules a purea corpus suum diligenter exerebat; magnam partem diei in palastra consumbat. Didicit etiam tela conicere. His exercitationibus vires eius confirmatea sunt. In musica etiam a Lino quodam docebatur; huic arti autem minus diligenter studebat. Linus Herculem uno die obiurgabat, quod non studiosus erat; puer iratus subito citharam rapuit, omnibus viribus caput magistro percussit. Ille icto prostratus est, et paulo post mortuus est.




Follow Ups:



Post a Followup

Name:
E-Mail:

Subject:

Comments:

Optional Link URL:
Link Title:


[ Follow Ups ] [ Post Followup ] [ travlang Message Board ] [ FAQ ]